Actus Apostolorum*

Caput 16: 4

cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
(* Traductions européennes)

Glose

Custodire dogmata, quae erant.ID.Non praedicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi.